- URNA
- URNAproprie vas vinarium, cadus Africano in Cesis, 4. congios continens Kircherio, vie Descr. Musaei eius, p. 22. Ad quam formam fictiles urnae aeneaeque factae postea, condendis defunctorum cinetibus. Homeri Interpres, Il. δ Οἱ Α᾿ρχαῖοι τὰ σώματα οὐκ ἔθαπτον ἐπὶ γῆν εἰ μὴ πρό τερον ἔκαυσαν, εἰθ᾿ οὕτως την` τέφραν σὺν τοῖς ὀςτέοιςτ ἐχώννυον εν ἀλλείῳ τινι ἀποθέμενον. Ubi in genere ἀγγεῖόν τι vocat: Moschus, Idylliô 4. κρωςςον appellat.Καί κεν ἕνα χρύσειον εἰς ὀςτέα κρωςςὸν ἁπάντωνΛέξαντες κατέθαψαν ὅτι πρῶτον ηενόμεςθα.Quam vocem etiam reperias, apud Lycophronem, Cassandr. p. 26.Οὐδ᾿ ὑςτάτην κεύθνοτας εν πυρὸς τέφρηνΚρωςςοῖσι ταρυχθεῖταν, ὠς φθιτῶν θέμις.Rogi supremum non tegentes pulveremUrms latentem, ut iusta denicalia.Nempe Vereres rogo imposita cadavera, in cineres convertebant, exceptis infantibus adhuc edentulis, de quibus Plin. l. 7. c. 16. Hominem, ait priusquam genitô dente, cremari mos gentium non est: Unde, ut alios omittam, Iuvenalis, Sat. 15. v. 139.--- --- ---- Terrâ clauditur infans,Et minor igne rogi.Id est, qui nondum attigit septimum mensem, quô demum infantium denres erumpunt. Quoties itaque loquebantur de defuncto, post crematum cadvaer, utebantur vocabulis Cinis vel cineres et ossa, vel reliquioe. Ita Tacitus, l. 3. Annal. c. 2. Centurionum bumeris cineres (Germanici) portabantur. Et Suetonius, de monumento Filii Domitiani loquens, l. 8. c. 8. ossa, inquit, et reliquias, quoe inerant, mari mersit. Idemque in Aug. c. 100. Reliquias legerunt minores Equestris ordinis. Residuas enim ossium particulas colligehant, Urnoe imponendas, unde haec Osstlegium appellata est. Sic enim Virg l. 6. Aen. v. 227.Postquam collapsi cineres et flamma quievit,Relliquias vino et bibulam lavêre favillam,Ossaque lecta cado texit Chorineus aheno.Eadem et feralis dicta, Tacito ubi supra, c. 1. Feralem urnam tenens egressa navi: sicut Poetae:----- Quod digitis quinque levatur onus.Eae vero, quae Ossuaria appellatae, Urne maiores erant, in queîs urnae plures atque adeo totius familiae reliquiae condebantur. Feralm autem Urnam condebant Romani, extra Urbem, celebrioribus viis, scil. Flaminiâ et Latinâ, quas Iuvenalis indigitat, Satyr. 1. v. ult.Quorum flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.Tumque mortuis, quibus bene precabantur, optabant terram lebem. Hinc in antiqq. Inscr. S. T. T. L. id est, sit tibi terra levis, crebro occurrit, etc. Vide Ioh. Laurentium IGtum, Notis in Phoedrum, l. 3. fab. 9. Interim nec Romani nec Graeci semper defunctorum corpora cremabnt, condere ea soliti πυέλοις, ex lapide ut plutimum factis, cui natura est corpora cito absumere: cuiusmodi Assius erat, propterea σαρκοφάγος dictus. Peregre vero inprimis mortuorum cineres Urnis impositi domum mittebantur. Ammian. l. 19. Post incensum corpus, ossaqu in argenteam urnam coniecta, quoe ad gentem humo mandando portari staturer at Pater etc. Ovid. l. 3. Trist. Eleg. 3. v. 65.Ossat tamen facito parva referantur in Urna,Sic ego non etiam mortuus exul ero, etc.Vide hanc in rem plura supra vatiis in locis, inprimis ubi de Cadavere, Cremandi ritu, Defunctis, Funere, Sepulchris etc. Addam saltem, coronari quoque defunctorum urnas consuevisse. Hinc Plutarchus Marcelli cadaver combustum ura argenteâ, cui autea corona fuerit cirumadta, conditum fuisse memorat, in eo. Idem urnam auream, in qua Demetrii reliquiae repositae erant, fuisse coronis circumdatam, et cum classis Corinthum navigaret, e prora regiô ornatu insuper ac diademate conspicuam, refert, in Demetrio. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 6. Neque vero cineres solum et ossa, Unroe sepulchrales servabant, verum etiam in tumulis repertae sunt, quae liquorem lampadibus alendis idoneum, lacrimas item Praeficarum collectas, complecterentur, ut Fortun. Licetus observavit in de Lucernis Antiqq. Praeter Urnas sepulchrales seu ferales, adhibitae sunt etiam antiquitus Urnoe, suffragiis colligendis, vel sortibus extrahendis, sed de his vide supra, ubi de Sortibus ac Suffragiis. Quonam horum modorum vox Urna sumatur, in illo Mattialis, l. 10. Epigr. 6. v. 1.Felices, quibus Urna dedit spectare coruscumSolibus Arctois, sideribusque ducem;disceptant Eruditi. Raderus enim hîc Urnam vitam exponit; sic ut dicat felices eos, qui nondum utnâ clausi et mortui, videre poterunt venturum in Urbem Traianum. Alii Urnam pro sorte sumunt, Felices scil. quibus sorte bonâ contingit Traianum videre posse: vel Urnam vitae diuturniotis seu moritis, proutserius aut ocius sors exierit: vel Urnam electionis intelligunt, quâ lecti ad Principem Legati mittebantur etc. Nec omittenda Urna Maunoe, quae ad alterum Arcae Foederis, in Tabernaculo Mosaico, latus disposita, alterum virgâ Aaronis occupante, alituram Christi spiritualem praefigurabut, de qua sic Exodi c. 16. v. 33. et 34. quare edixit Moses Aaroni, accipe urnam unam, et repone illic plenam mensuram Homer man: et colloca ipsam ante conspectum Iehove asservandam per oetates vestras. Quemadmodum proecepit Iehova Mosi, sic collocavit eam Aharon coram testnnonio ipso asser vandam etc. Quam in tem vide plura apud Andr. Rivertum, Exercitat. ad loc. prior. et Ftanc. burmannum, Meditat, ad utrumque neo non supra, voce Manna. De Urna vero in qua fulgur condebant Graeci diximus supra in voce Fulguritum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.